monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, XXII <<<    

Caput XXIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Hos si Platonici malunt deos quam daemones dicere eisque adnumerare, quos a summo Deo conditos deos scribit eorum auctor et magister Plato: dicant quod volunt; non enim cum eis de verborum controversia laborandum est. Si enim sic inmortales, ut tamen a summo Deo factos, et si non per se ipsos, sed ei, a quo facti sunt, adhaerendo beatos esse dicunt: hoc dicunt quod dicimus, quolibet eos nomine appellent.
2 Hanc autem Platonicorum esse sententiam, sive omnium sive meliorum, in eorum litteris inveniri potest. Nam et de ipso nomine, quod huius modi inmortalem beatamque creaturam deos appellant, ideo inter nos et ipsos paene nulla dissensio est, quia et in nostris sacris litteris legitur: "Deus deorum dominus locutus est", et alibi: "Confitemini deo deorum", et alibi: "Rex magnus super omnes deos". Illud autem ubi scriptum est: "Terribilis est super omnes deos", cur dictum sit, deinceps ostenditur.
3 Sequitur enim: Quoniam omnes dii gentium daemonia, "Dominus autem caelos fecit". Super omnes ergo deos dixit, sed gentium, id est quos gentes pro diis habent, quae sunt daemonia; ideo terribilis, sub quo terrore Domino dicebant: "Venisti perdere nos?" Illud vero, ubi dicitur: "Deus deorum", non potest intellegi deus daemoniorum; et rex magnus super omnes deos absit ut dicatur rex magnus super omnia daemonia.
4 Sed homines quoque in populo Dei eadem scriptura deos appellat. "Ego", inquit, "dixi, dii estis et filii Excelsi omnes". Potest itaque intellegi horum deorum deus, qui dictus est deus deorum, et super hos deos rex magnus, qui dictus est rex magnus super omnes deos. Verum tamen cum a nobis quaeritur: Si homines dicti sunt dii, quod in populo Dei sunt, quem per angelos vel per homines alloquitur Deus, quanto magis inmortales eo nomine digni sunt, qui ea fruuntur beatitudine, ad quam Deum colendo cupiunt homines pervenire: quid respondebimus nisi non frustra in scripturis sanctis expressius homines nuncupatos deos, quam illos inmortales et beatos, quibus nos aequales futuros in resurrectione promittitur, ne scilicet propter illorum excellentiam aliquem eorum nobis constituere deum infidelis auderet infirmitas?
5 Quod in homine facile est evitare. Et evidentius dici debuerunt homines dii in populo Dei, ut certi ac fidentes fierent eum esse Deum suum, qui dictus est deus deorum; quia etsi appellentur dii inmortales illi et beati, qui in caelis sunt, non tamen dicti sunt dii deorum, id est dii hominum in populo Dei constitutorum, quibus dictum est: "Ego dixi, dii estis et filii Excelsi omnes." Hinc est quod ait apostolus: "Etsi sunt qui dicuntur dii, sive in caelo sive in terra, sicuti sunt dii multi et domini multis nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum." Non multum ergo de nomine disceptandum est, cum res ipsa ita clareat, ut ab scrupulo dubitationis aliena sit.
6 Illud vero, quod nos ex eorum inmortalium beatorum numero missos esse angelos dicimus, qui Dei voluntatem hominibus adnuntiarent, illis autem non placet, quia hoc ministerium non per illos, quos deos appellant, id est inmortales et beatos, sed per daemones fieri credunt, quos inmortales tantum, non etiam beatos audent dicere, aut certe ita inmortales et beatos, ut tamen daemones bonos, non deos sublimiter conlocatos et ab humana contrectatione semotos, quamvis nominis controversia videatur, tamen ita detestabile est nomen daemonum, ut hoc modis omnibus a sanctis angelis nos removere debeamus.
7 Nunc ergo ita liber iste claudatur, ut sciamus inmortales et beatos, quodlibet vocentur, qui tamen facti et creati sunt, medios non esse ad inmortalem beatitudinem perducendis mortalibus miseris, a quibus utraque differentia separantur. Qui autem medii sunt communem habendo inmortalitatem cum superioribus, miseriam cum inferioribus, quoniam merito malitiae miseri sunt, beatitudinem, quam non habent, invidere nobis < possunt > potius quam praebere.
8 Unde nihil habent amici daemonum quod nobis dignum adferant, cur eos tamquam adiutores colere debeamus, quos potius ut deceptores vitare debemus. Quos autem bonos et ideo non solum inmortales, verum etiam beatos deorum nomine sacris et sacrificiis propter vitam beatam post mortem adipiscendam colendos putant, qualescumque illi sint et quolibet vocabulo digni sint, non eos velle per tale religionis obsequium nisi unum Deum coli, a quo creati et cuius participatione beati sunt, adiuvante ipso in sequenti libro diligentius disseremus.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, XXII <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 23